M'Cheyne Bible Journey

Plano sa Pagbasa ng Bibliya — M'Cheyne Isang Taon

Sundin itong Bible Reading Plan sa apat na sipi sa isang araw—ang Lumang Tipan minsan at ang Bagong Tipan at Mga Awit dalawang beses sa isang taon.

365 Naayos ang isang taong plano
4 Apat na pagbabasa sa isang araw
181 Napiling araw
‹ Araw 181 / 365 ›
Bersyon

Pagkumpirma ng pagbabasa

Natapos mo ba itong M'Cheyne day?

Kumpirmahin ito upang markahan ang araw na ito na kumpleto sa iyong tsart ng pag-unlad ng M'Cheyne.

Pamilya · Lumang Tipan

여호수아 2

Buksan sa mambabasa →
Kabanata 2

Rahab Hides the Spies

1Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam.

2Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël, ut explorarent terram.

3Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt.

4Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent:

5cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt; nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos.

6Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ, operuitque eos stipula lini, quæ ibi erat.

7Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Jordanis: illisque egressis statim porta clausa est.

The Oath of Rahab and the Spies

8Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait:

9Novi quod Dominus tradiderit vobis terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ.

10Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Ægypto: et quæ feceritis duobus Amorrhæorum regibus, qui erant trans Jordanem, Sehon et Og, quos interfecistis.

11Et hæc audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum: Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deorsum.

12Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi verum signum,

13ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia quæ illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte.

14Qui responderunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos: cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.

15Demisit ergo eos per funem de fenestra: domus enim ejus hærebat muro.

16Dixitque ad eos: Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes: ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram.

17Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a juramento hoc, quo adjurasti nos:

18si ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos: et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam.

19Qui ostium domus tuæ egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.

20Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc juramento, quo adjurasti nos.

21Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat: dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra.

The Spies Return and Report

22Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quærentes enim per omnem viam, non repererunt eos.

23Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte: et, transmisso Jordane, venerunt ad Josue filium Nun, narraveruntque ei omnia quæ acciderant sibi,

24atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus.

Pamilya · Bagong Tipan

시편 123, 124, 125

Buksan sa mambabasa →
Kabanata 123

Eyes Lifted in Hope of Mercy

1Canticum graduum. [Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël,

2nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos,

3forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos,

4forsitan aqua absorbuisset nos;

5torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.

6Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.

7Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

8Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.]

Kabanata 124

Salvation like a Bird Escaped from the Snare

1Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat

2in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.

3Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,

4benefac, Domine, bonis, et rectis corde.

5Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !]

Kabanata 125

The Lord Who Surrounds and Keeps like the Mountains

1Canticum graduum. [In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.

2Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.

3Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus lætantes.

4Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.

5Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.

6Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.]

Lihim · OT / Mga Awit

이사야 62

Buksan sa mambabasa →
Kabanata 62

Zion's New Name and the Unceasing Watchmen

1[Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.

2Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.

3Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.

4Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur.

5Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.

6Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,

7et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra.

8Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.

9Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.

10Transite, transite per portas, præparate viam populo: planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos.

11Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ: Dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.

12Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino; tu autem vocaberis, Quæsita civitas, et non Derelicta.]

Lihim · Bagong Tipan

마태복음 10

Buksan sa mambabasa →
Kabanata 10

Jesus Sends Out the Twelve Apostles

1Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.

2Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus,

3Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus,

4Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.

5Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:

6sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.

7Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum.

8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date.

9Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:

10non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo.

11In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.

12Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.

13Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.

14Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.

15Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.

Coming Persecutions Foretold

16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.

17Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:

18et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.

19Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini:

20non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.

21Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:

22et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

23Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.

24Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:

25sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?

Fear Him Who Is to Be Feared

26Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.

27Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.

28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

29Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.

30Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.

31Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.

32Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.

33Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.

Not Peace, but a Sword

34Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium:

35veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:

36et inimici hominis, domestici ejus.

37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.

38Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.

39Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

Rewards for Receiving a Disciple

40Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit.

41Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.

42Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.