맥체인 성경 여정

성경읽기표 — 맥체인 1년 통독

성경읽기표를 따라 하루 4본문을 읽으며 1년에 구약 1회, 신약과 시편을 2회 통독합니다.

365 1년 고정 통독표
4 하루 4본문
273 선택한 일차
‹ 273일차 / 총 365일 ›
역본

통독 확인

이 일차의 맥체인 본문을 완료했나요?

확인 버튼을 누르면 마이페이지 맥체인 진도표에 완료로 기록됩니다.

가정 예배 · 구약

열왕기상 2

본문 열기 →
2장

David's Last Charge to Solomon

1Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur: præcepitque Salomoni filio suo, dicens:

2Ego ingredior viam universæ terræ: confortare, et esto vir.

3Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus: ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris:

4ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens: Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israël.

5Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus.

6Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos.

7Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua: occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.

8Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio:

9tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quæ facies ei: deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos.

10Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.

11Dies autem quibus regnavit David super Israël, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis; in Jerusalem, triginta tribus.

12Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis.

Adonijah Seeks Abishag and Is Put to Death

13Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quæ dixit ei: Pacificusne est ingressus tuus? Qui respondit: Pacificus.

14Addiditque: Sermo mihi est ad te. Cui ait: Loquere. Et ille:

15Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposuerat omnis Israël sibi in regem: sed translatum est regnum, et factum est fratris mei: a Domino enim constitutum est ei.

16Nunc ergo petitionem unam precor a te: ne confundas faciem meam. Quæ dixit ad eum: Loquere.

17Et ille ait: Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem.

18Et ait Bethsabee: Bene: ego loquar pro te regi.

19Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus.

20Dixitque ei: Petitionem unam parvulam ego deprecor a te: ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex: Pete, mater mea: neque enim fas est ut avertam faciem tuam.

21Quæ ait: Detur Abisag Sunamitis Adoniæ fratri tuo uxor.

22Responditque rex Salomon, et dixit matri suæ: Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniæ? postula ei et regnum: ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviæ.

23Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc.

24Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias.

25Misitque rex Salomon per manum Banaiæ filii Jojadæ, qui interfecit eum, et mortuus est.

Abiathar Banished and Joab Executed

26Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum: equidem vir mortis es: sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus.

27Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo.

28Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset: fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris.

29Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare: misitque Salomon Banaiam filium Jojadæ, dicens: Vade, interfice eum.

30Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei: Hæc dicit rex: Egredere. Qui ait: Non egrediar, sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens: Hæc locutus est Joab, et hæc respondit mihi.

31Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli: et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei.

32Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se: et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiæ Israël, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda:

33et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum. David autem et semini ejus, et domui, et throno illius, sit pax usque in æternum a Domino.

34Ascendit itaque Banaias filius Jojadæ, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto.

35Et constituit rex Banaiam filium Jojadæ pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.

The End of Shimei Who Broke His Oath

36Misit quoque rex, et vocavit Semei: dixitque ei: Ædifica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi: et non egredieris inde huc atque illuc.

37Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum: sanguis tuus erit super caput tuum.

38Dixitque Semei regi: Bonus sermo: sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis.

39Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth: nuntiatumque est Semei quod servi ejus issent in Geth.

40Et surrexit Semei, et stravit asinum suum, ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth.

41Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset.

42Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et prædixi tibi: Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum: et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi?

43quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et præceptum quod præceperam tibi?

44Dixitque rex ad Semei: Tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo: reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum:

45et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.

46Jussit itaque rex Banaiæ filio Jojadæ, qui egressus, percussit eum, et mortuus est.

가정 예배 · 신약

갈라디아서 6

본문 열기 →
6장

Bear One Another's Burdens and Do Good

1Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.

2Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

3Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.

4Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.

5Unusquisque enim onus suum portabit.

6Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.

7Nolite errare: Deus non irridetur.

8Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.

9Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.

10Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

Boasting Only in the Cross of Christ

11Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.

12Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.

13Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.

14Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

15In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.

16Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.

17De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.

18Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.

개인 경건 · 구약/시편

에스겔 33

본문 열기 →
33장

The Duty and Calling of the Watchman

1Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

2Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem:

3et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo:

4audiens autem quisquis ille est sonitum buccinæ, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius super caput ejus erit.

5Sonum buccinæ audivit, et non se observavit: sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit.

6Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram.

7Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.

8Si me dicente ad impium: Impie, morte morieris: non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur; sanguinem autem ejus de manu tua requiram.

9Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.

The Justice That Judges Each According to His Ways

10Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus?

11Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël?

12Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua: et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.

13Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur.

14Si autem dixero impio: Morte morieris: et egerit pœnitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam,

15et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitæ ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum: vita vivet, et non morietur.

16Omnia peccata ejus quæ peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit: vita vivet.

17Et dixerunt filii populi tui: Non est æqui ponderis via Domini: et ipsorum via injusta est.

18Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis.

19Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis.

20Et dicitis: Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël.

News of Jerusalem's Fall and the People's Hypocrisy

21Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostræ, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens: Vastata est civitas.

22Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat: aperuitque os meum donec veniret ad me mane: et aperto ore meo, non silui amplius.

23Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

24Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et hæreditate possedit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessionem.

25Idcirco dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram hæreditate possidebitis?

26stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram hæreditate possidebitis?

27Hæc dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent: et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum: qui autem in præsidiis et speluncis sunt, peste morientur.

28Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus: et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat:

29et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas quas operati sunt.

30Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.

31Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.

32Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur: et audiunt verba tua, et non faciunt ea.

33Et cum venerit quod prædictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.

개인 경건 · 신약

시편 81, 82

본문 열기 →
81장

A Voice Urging Obedience at the Feast

1Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.

2Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

3Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

4Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

5Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.

6Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

7Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

8Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.]

82장

A Rebuke Against Unjust Judges

1Canticum Psalmi Asaph.

2[Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus:

3quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.

4Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.

5Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra.

6Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt:

7tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ, Moab et Agareni,

8Gebal, et Ammon, et Amalec; alienigenæ cum habitantibus Tyrum.

9Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adjutorium filiis Lot.

10Fac illis sicut Madian et Sisaræ, sicut Jabin in torrente Cisson.

11Disperierunt in Endor; facti sunt ut stercus terræ.

12Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum,

13qui dixerunt: Hæreditate possideamus sanctuarium Dei.

14Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.

15Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,

16ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.

17Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine.

18Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi, et confundantur, et pereant.

19Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.]