简
KO 韩语
EN 英语
CN 中文
JP 日语
PH 菲律宾语族
HI 印地语
BN 孟加拉语
TA 泰米尔语
TE 泰卢固语
ML 马拉雅拉姆语
FA 波斯语
MY 缅甸语
NE 尼泊尔语
MR 马拉地语
KN 卡纳达语
HA 豪萨语
YO 约鲁巴语
SW 斯瓦希里语
IG 伊博语
ID 印度尼西亚语
PT 葡萄牙语
VI 越南语
AR 阿拉伯语
RU 俄语
UK 乌克兰语
RO 罗马尼亚语
IT 意大利语
FI 芬兰语
TO 汤加语
HR 克罗地亚语
SR 塞尔维亚语
TR 土耳其语
HU 匈牙利语
PL 波兰语
SK 斯洛伐克语
LA 拉丁语
NL 荷兰语
CS 捷克语
FR 法语
ES 西班牙语
DE 德语
OT 其他语言
读经确认
你完成了这一天的麦琴读经吗?
点击确认后,会在我的页面麦琴进度表中记录为已完成。
사무엘하 21
Famine and the Gibeonites' Revenge
1Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas.
2Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonitæ non erant de filiis Israël, sed reliquiæ Amorrhæorum: filii quippe Israël juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israël et Juda),
3dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hæreditati Domini?
4Dixeruntque ei Gabaonitæ: Non est nobis super argento et auro quæstio, sed contra Saul, et contra domum ejus: neque volumus ut interficiatur homo de Israël. Ad quos rex ait: Quid ergo vultis ut faciam vobis?
5Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israël.
6Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo.
7Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathæ filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul.
8Tulit itaque rex duos filios Respha filiæ Aja quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiæ Saul quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,
9et dedit eos in manus Gabaonitarum: qui crucifixerunt eos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei.
10Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de cælo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.
11Et nuntiata sunt David quæ fecerat Respha filia Aja, concubina Saul.
12Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathæ filii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboë:
13et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonathæ filii ejus: et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant,
14sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathæ filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia quæ præceperat rex, et repropitiatus est Deus terræ post hæc.
Battles with the Philistine Giants
15Factum est autem rursum prælium Philisthinorum adversum Israël, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David,
16Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastæ trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
17Præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ, et percussum Philisthæum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israël.
18Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthæos: tunc percussit Sobochai et Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum.
19Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethæum, cujus hastile hastæ erat quasi liciatorium texentium.
20Quartum bellum fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor: et erat de origine Arapha.
21Et blasphemavit Israël: percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David.
22Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.
갈라디아서 1
Paul's Greeting and Salvation in Christ
1Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis:
2et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.
3Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
4qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
5cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
There Is No Other Gospel
6Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:
7quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
8Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
9Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.
10Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
The Gospel Received by Revelation, Not from Man
11Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem:
12neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
13Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
14et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.
15Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
16ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini,
17neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum:
Paul's Activity Apart from the Jerusalem Church
18deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim:
19alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
20Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
21Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.
22Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo:
23tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat:
24et in me clarificabant Deum.
에스겔 28
The Pride of Tyre's King Who Claimed to Be a God
1Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2Fili hominis, dic principi Tyri: [Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei:
3ecce sapientior es tu Daniele: omne secretum non est absconditum a te:
4in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis:
5in multitudine sapientiæ tuæ, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo:
6propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei,
7idcirco ecce ego adducam super te alienos, robustissimos gentium: et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ, et polluent decorem tuum.
8Interficient, et detrahent te: et morieris in interitu occisorum in corde maris.
9Numquid dicens loqueris: Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidentium te?
10Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.]
A Lament for the King of Tyre Who Was in Eden
11Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, leva planctum super regem Tyri,
12et dices ei: [Hæc dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore.
13In deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus: aurum, opus decoris tui: et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.
14Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei: in medio lapidum ignitorum ambulasti,
15perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ, donec inventa est iniquitas in te.
16In multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.
17Et elevatum est cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam tuam in decore tuo: in terram projeci te; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
18In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuæ, polluisti sanctificationem tuam: producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te.
19Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te: nihili factus es, et non eris in perpetuum.]
Judgment Against Sidon and the Restoration of Israel
20Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
21Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea:
22et dices: [Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui: et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea.
23Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus: et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus.
24Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus.
25Hæc dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus: et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob:
26et habitabunt in ea securi, et ædificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum: et scient quia ego Dominus Deus eorum.]
시편 77
A Night Meditation Remembering Ancient Wonders
1Intellectus Asaph. [Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.
2Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio.
3Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.
4Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.
5Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:
6ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,
7ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant:
8ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
9Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.
10Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.
11Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis.
12Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.
13Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre:
14et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.
15Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.
16Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.
17Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
18Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.
19Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?
20quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?
21Ideo audivit Dominus et distulit; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël:
22quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.
23Et mandavit nubibus desuper, et januas cæli aperuit.
24Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.
25Panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis in abundantia.
26Transtulit austrum de cælo, et induxit in virtute sua africum.
27Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
28Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
29Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:
30non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,
31et ira Dei ascendit super eos: et occidit pingues eorum, et electos Israël impedivit.
32In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.
33Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.
34Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
35Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.
36Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei;
37cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
38Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.
39Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.
40Quoties exacerbaverunt eum in deserto; in iram concitaverunt eum in inaquoso?
41Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israël exacerbaverunt.
42Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis:
43sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos;
44et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
45Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos;
46et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ;
47et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina;
48et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni;
49misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.
50Viam fecit semitæ iræ suæ: non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit:
51et percussit omne primogenitum in terra Ægypti; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham:
52et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto:
53et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
54Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis;
55et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël.
56Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.
57Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
58In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
59Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël.
60Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
61Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.
62Et conclusit in gladio populum suum, et hæreditatem suam sprevit.
63Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ.
64Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur.
65Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
66Et percussit inimicos suos in posteriora; opprobrium sempiternum dedit illis.
67Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit:
68sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.
69Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula.
70Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium; de post fœtantes accepit eum:
71pascere Jacob servum suum, et Israël hæreditatem suam.
72Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.]