麥克謙聖經旅程

麥克謙一年通讀

每天 4 段經文,一年讀完舊約 1 次、新約與詩篇 2 次。

365 一年固定通讀表
4 每天 4 段經文
89 選取的日次
‹ 第 89 天 / 共 365 天 ›
譯本

讀經確認

你完成了這一天的麥琴讀經嗎?

點選確認後,會在我的頁面麥琴進度表中記錄為已完成。

家庭崇拜 · 舊約

레위기 1

開啟正文 →
第 1 章

Laws for Burnt Offerings

1Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens:

2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,

3si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum:

4ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.

5Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi:

6detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident.

7Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita:

8et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori,

9intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.

Burnt Offering from the Flock

10Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret:

11immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum:

12dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis:

13intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.

Burnt Offering of Birds

14Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ,

15offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris:

16vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,

17confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.

家庭崇拜 · 新約

요한복음 20

開啟正文 →
第 20 章

The Empty Tomb

1Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.

2Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.

3Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.

4Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.

5Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit.

6Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,

7et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.

8Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:

9nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.

10Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.

Jesus Appears to Mary Magdalene

11Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum:

12et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.

13Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum.

14Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est.

15Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.

16Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister).

17Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.

18Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.

Jesus Appears to the Disciples

19Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.

20Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.

21Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.

22Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:

23quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.

The Doubt and Faith of Thomas

24Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.

25Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.

26Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.

27Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.

28Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus.

29Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.

30Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.

31Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.

個人靈修 · 舊約/詩篇

잠언 17

開啟正文 →
第 17 章

Avoid Strife and Pursue Harmony

1[Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.

2Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.

3Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.

4Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.

5Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.

6Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.

7Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.

8Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.

9Qui celat delictum quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.

10Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.

11Semper jurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum.

12Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.

13Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.

14Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.]

15[Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.

16Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.

17Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.

18Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.

19Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.

20Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.

21Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur.

22Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.

23Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.

24In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terræ.

25Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.

26Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.

27Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.

28Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.]

個人靈修 · 新約

빌립보서 4

開啟正文 →
第 4 章

Stand Firm in the Lord and Be of the Same Mind

1Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi.

2Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.

3Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.

Rejoice Always, Turn Anxiety into Prayer

4Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.

5Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est.

6Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.

7Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.

Think on Whatever Is True and Honorable

8De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.

9Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum.

The Secret of Contentment and God Who Supplies Every Need

10Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis.

11Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.

12Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.

13Omnia possum in eo qui me confortat.

14Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.

15Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli:

16quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.

17Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.

18Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.

19Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.

20Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.

Final Greetings and the Blessing of Grace

21Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.

22Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.

23Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.