繁
KO 韓語
EN 英語
CN 中文
JP 日語
PH 菲律賓語系
HI 印地語
BN 孟加拉語
TA 坦米爾語
TE 泰盧固語
ML 馬拉雅拉姆語
FA 波斯語
MY 緬甸語
NE 尼泊爾語
MR 馬拉地語
KN 坎那達語
HA 豪薩語
YO 約魯巴語
SW 斯瓦希里語
IG 伊博語
ID 印尼語
PT 葡萄牙語
VI 越南語
AR 阿拉伯語
RU 俄語
UK 烏克蘭語
RO 羅馬尼亞語
IT 義大利語
FI 芬蘭語
TO 東加語
HR 克羅埃西亞語
SR 塞爾維亞語
TR 土耳其語
HU 匈牙利語
PL 波蘭語
SK 斯洛伐克語
LA 拉丁語
NL 荷蘭語
CS 捷克語
FR 法語
ES 西班牙語
DE 德語
OT 其他語言
讀經確認
你完成了這一天的麥琴讀經嗎?
點選確認後,會在我的頁面麥琴進度表中記錄為已完成。
레위기 4
Sin Offering for the Priest
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2Loquere filiis Israël: Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit:
3si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino:
4et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.
5Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.
6Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.
7Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
8Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt:
9duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,
10sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti.
11Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
12et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.
Sin Offering for the Whole Congregation
13Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,
14et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
15Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,
16inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,
17tincto digito aspergens septies contra velum.
18Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
19Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare:
20sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
21Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.
Sin Offering for a Leader
22Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur:
23et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
24Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,
25tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.
26Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
Sin Offering for a Common Person
27Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,
28et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.
29Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.
30Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
31Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei.
32Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam:
33ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.
34Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
35Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
시편 1, 2
The Way of the Righteous and the Wicked
1[Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit;+ 1.1 IncipitAUG. Liber iste intitulatur apud Hebræos Liber hymnorum, hac ratione, quia hymnus est ubi habentur verba et laus cum cantico, quod in psalmis invenitur. Intitulatur etiam, secundum quosdam, liber Soliloquiorum: quod ideo videtur fieri, quia illud quod aliquis secum rimatur, et a nullo discit, nisi a veritate sibi interius præsidente, soliloquium dicitur, verbi gratia, quemadmodum beatus Augustinus secum de natura animæ, et de natura Dei investigavit, eodem modo potest dici Propheta secum investigasse de incarnatione Filii Dei, et de reparatione humani generis. Rex David et propheta, cum prospere regnaret, volens cultum Dei magnificare, cum arcam a Philisthæis redditam, longo tempore post incertis sedibus vagantem, tandem in Jerusalem reduceret, nudus cum cithara præcedebat II Reg. 6.: sed et quatuor millia virorum elegerat, qui, non solum voce, sed etiam instrumentis musicis, psalmos canerent: quibus præposuit quatuor, Asaph, Idithun, Eman, Ethan, vel filios Core, qui a patris scelere vel sacrilegio degenerantes quem ignis consumpserat Num. 16., in cultu Dei devotissimi perstiterunt. HIERON. Psalterium est quoddam musicum instrumentum in modum litteræ compositum: et ab eo musico instrumento per quod modulatum fuit præsens opus nomen sibi sumpsit. Psalterium apud Hebræos vocatur nebel, apud Græcos,, apud Latinos vero organum. Multi dicunt David non fecisse omnes psalmos, eo quod quidam ex ipsis intitulantur in persona aliorum. Sed, ut dicit beatus Hieronymus, non sunt audiendi in hoc. Nam David composuit omnes psalmos: modo etiam apposuit, in quo multos auxiliatores habuit, quibus præfecit quatuor, videlicet Eman, Ethan, Asaph et Idithun. Divino consilio hoc fuit factum, ut psalmi intitularentur in personis aliorum, vel propter interpretationem nominum tantum, vel propter negotium, vel propter utrumque. Propter interpretationem nominum tantum, ut in persona Idithun; propter negotium, ut in persona Aggæi et Zachariæ; propter utrumque, ut in persona Salomonis; Idithun, Asaph, filii Core et cæteri hujusmodi, non fuerunt auctores psalmorum, sed præpositi artificibus qui psalmos personabant tribus modis: vel humana voce, vel musicis instrumentis, vel communiter utroque modo. Et hoc dupliciter, vel post vocem instrumento, vel post instrumentum voce: unde nomina illorum ut honorem de ministerio sumerent, titulis inseruntur maxime pro significatione rerum. Psalmus vero est instrumenti sonus, canticum humanæ vocis cantus in laudem Dei; psalmi canticum, cum post instrumentum vox, psalmus cantici, cum post vocem instrumentum. CASS. Solet quæri cur præ aliis Scripturis psalmi in Ecclesia legantur? Quod ideo est quia antiquitus apud Hebræos mos iste in templo Dei erat. Vel, quia psalmi plus mysteriorum quam cæteræ Scripturæ continent, et breviter multa dicunt, in quibus omnis lex et prophetæ et Evangelium constat. CASS. Prophetia est inspiratio vel revelatio divina, quæ eventus rerum vel per facta, vel per dicta immobili veritate pronuntiat, unde prophetia visio, propheta videns. Multis autem modis hæc gratia data est: vel per operationes hominum, ut fuit arca Nœ et sacrificium Abrahæ, et transitus maris Rubri; vel per nativitates, ut Esau et Jacob, qui futura significabant; vel per loquentes angelos, sicut locuti sunt Abrahæ, Lot et aliis; vel per visiones, sicut Isaiæ et Ezechieli, et cæteris; vel per somnia, sicut Salomoni, Joseph et Danieli; vel per nubem et vocem de cœlo, ut Moysi; vel adhuc aliis modis. David autem nullo horum, sed cœlesti aspiratione intus edoctus, Spiritu in eo loquente, completus est, ut in I Reg.: Directus est Spiritus Domini in David I Reg. 16.. Et Dominus: Si David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Matth. 22. Spiritus autem sanctus sic datus est prophetis, ut aliquando pro peccatis recederet et placatus rediret; et sicut Petrus ait: Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed, Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti homines Dei II Pet. 1.. Non sunt autem illi a munere prophetiæ alieni, quibus data est facultas intelligendi vel interpretandi Scripturas. HIERON. Multa genera sunt christorum: patriarchæ dicti sunt christi, ut: Nolite tangere christos meos Psal. 104.; in Parabolis, dicuntur christi omnes qui de Ægypto egressi sunt. Chrisma in Exodo fit, unde sacerdotes uncti; est aliud unguentum, quo reges inunguntur; sed hoc duobus modis, quia si David est et Salomon, id est, forti manuet pacificus, ungitur cornu; si Jehu et Azahel, lenticula, quod est vas fictile. Sed et Cyrus, rex Persarum et Medorum, qui Isræl relaxavit, christus est, secundum illud: Hæc dicit Dominus christo meo Cyro Isa. 45., quod non sinunt sequentia de Salvatore accipi, ut quidam putant. Est unguentum propheticum, quo præcipitur Eliæ ut ungat Elisæum in prophetam III Reg. 19.; super omnia est unguentum spirituale, quod dicitur oleum exsultationis, quo Christus unctus est præ participibus, qui habent chrisma baptismi. Quod si perdat quis, non desperet; quia de separando chrismate scribitur in Levitico Lev. 13., quod cum lepra alicujus fuerit mundata, mittat ei sacerdos oleum in manu sinistra, et cætera quæ ibi dicuntur, et ipse vocetur christus Dei. Hoc autem restat quod idem homo frequenter ungitur, ne sit occasio ruinæ negligenti. Sufficit enim leproso ut, post primum unguentum perditum, ungatur secundo; sed ille sæpe ungitur qui semper proficit: et, de oleo leprosi, venit ad unguentum populi; inde ad sacerdotale; de quo ad chrisma pontificis; a pontifice ad regem; a rege ad patriarchas; a patriarchis ad Christum. CASS. Sicut prophetia fit diversis modis, ita et diversis temporibus. Est igitur alia de præsenti, ut Elisabeth: Unde mihi hoc, ut veniat mater Domini? etc. Luc. 1. De præterito, ut Moyses: In principio, creavit Deus cœlum et terram Gen. 1.. De futuro, ut: Ecce Virgo concipiet, etc. Isa. 7.. Item prophetia alia est secundum præscientiam Dei, quam necesse est omnibus modis impleri, ut: Ecce Virgo concipiet, etc. Alia secundum comminationem, ut: Quadraginta dies, et Ninive subvertetur Jonæ 3.. Notandum igitur quod propheta aliquando loquitur indiscrete de futuris quasi de præsentibus; aliquando de præteritis, aliquando etiam proprie de futuris: quod ideo fit, quoniam omnia dictante Spiritu sancto dicit, cui sunt omnia nota, sive præterita, sive futura, tanquam præsentia. REMIG. Liber iste ex centum quinquaginta psalmis, non sine altioris mysterii ratione, consistit. Hic enim numerus mysteriis celeberrimus. Constat enim ex octogenario et septuagenario, quibus ex octonario et septenario principium et significatio est. Octonarius enim octavam resurrectionem significat: quia cum sex sint ætates viventium, septima morientium, octava resurgentium erit. Per septenarium vero, hujus vitæ tempus significatur, quod septem dierum repetitione agitur. Recte ergo tali psalmorum numero liber iste compositus est, quia sic in hujus vitæ septenario operari ac vivere nos docet, ut in octava resurrectionis stolam gloriæ consequamur. Vel ideo quia per octonarium Novum Testamentum significatur: octoadi enim patres Novi Testamenti deserviunt, observantes diem octavam resurrectionis Christi, id est, Dominicam, octavas sanctorum, exspectantes octavam resurrectionis mortuorum. Per septenarium vero Vetus Testamentum, quia hebdomadi, id est septenario, patres Veteris Testamenti servierunt, observantes septimum diem, septimam septimanam, septimum annum et quinquagesimum, qui septenis annorum hebdomadibus texitur, id est jubilæum: unde Salomon: Da partes septem, necnon et octo Eccl. 11.. Bene igitur hoc numero psalmorum liber iste editus est, cujus partes utriusque Testamenti doctrinam et mandata continent. AUG. Item per tres quinquagenas triplex fit
2sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
4Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
5Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum:
6quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.]
God Establishes His Anointed King
1[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.
3Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
4Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.
5Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.
7Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te.
8Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
9Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
10Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram.
11Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
12Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
13Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.]
잠언 19
Poverty, Wealth, and a Life of Integrity
1[Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.
2Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.
3Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.
4Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur.
5Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
6Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
7Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo.] [Qui tantum verba sectatur nihil habebit;
8qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.
9Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
10Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.
11Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.
12Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
13Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
14Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.
15Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
16Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur.
17Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
18Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
19Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.
20Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
21Multæ cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit.
22Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
23Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.]
24[Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
25Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
26Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
27Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.
28Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
29Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.]
골로새서 2
Christ, the Mystery of God
1Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne:
2ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu:
3in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
4Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
5Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.
Rooted and Built Up in Christ
6Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
7radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.
Beware of Human Tradition and Empty Philosophy
8Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:
9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter:
10et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis:
Dead and Raised with Christ
11in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi:
12consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
13Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:
14delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci:
15et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
The Shadow and the Substance
16Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum:
17quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi.
18Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,
19et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
The Worthlessness of Self-Made Asceticism
20Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis?
21Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis:
22quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum:
23quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.