Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis?
KO
Copywork
Vulgate 1598 · 13:10-17 The Purpose of the Parables
성경필사는 빠르게 끝내는 입력 훈련이 아니라, 한 절씩 말씀의 문장과 흐름을 다시 붙드는 시간입니다. 입력 내용은 이 브라우저에 임시 저장되며, 로그인하면 계정에도 저장됩니다.
소제목 단위로 진행 · 마태복음
Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum.
Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis: [Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis.
Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.]
Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.
Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt.