Nolite judicare, ut non judicemini.
KO
Copywork
Vulgate 1598 마태복음 7장
성경필사는 빠르게 끝내는 입력 훈련이 아니라, 한 절씩 말씀의 문장과 흐름을 다시 붙드는 시간입니다. 입력 내용은 이 브라우저에 임시 저장되며, 로그인하면 계정에도 저장됩니다.
소제목 단위로 진행 · 마태복음
In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?
aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?
Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.
Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.
Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?
aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?
Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.
Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam !
Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:
a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus?
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.
Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere.
Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.
Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,
et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.
Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam:
et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.
Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.